RELAPSI

RELAPSI
RELAPSI
in Communione Romana dupliciter dicuntur vel in haeresin, vel in fautoriam haeresis. Relapsi in haresin sunt, qui postquam vel facti evidentiâ, vel confessione propriâ, vel testium legitimâ productione convicti sunt, haeresin publice, abiurârunt, iterum in eam incidisse convincuntur. Atque horum iterum IV. species habent, de quibus Pegna, Eymericus, Directoriô Inquisit. alii, videndi, Hos, si paeniteant, Concilium Tarracon. ad intrusionem: Narbonense vero, ad traditionem in potestatem Magistratus politici, adeoque mortem, condemnat, c. 11. quae sententia hodteque obtinet: Post humiliter ergo petitam, ac sumptam, Eucharistiam, talis, si sit Sacerdos vel cuiuscumque Ordinis, primo degradatur, caputque ei raditur: dein pronuntiatur in eum ut relapsum sententia, ipseque licet paenitens de foro Ecclesiastico proicitur, et traditur brachio saeculari, additâ huiusmodi clausulâ: pro quo tamen Ecclesia efficaciter intercedit, ut citra mortis periculum circa cum sententia temperetur. Ne scil. Inquisitores sanguinis effusioni consentire videantur, et irregulares fiant. Post quae Episcopus et Inquisitor aliquos viros probos ad eum mittunt, qui sententiam, in cum pronuntiandam et mortem ei infligendam indicent, eum in fide confirment, ad patientiam hortentur, et post sententiam eum comitentur, consolentur, cum eo orent, nec ab eo recedant, donec spiritum exhalaverit. Sic itaque miser strangulatur primo, dein in ignem mittitur. Pertinaces vero et impaenitentes vivi comburuntur, vide praefatum Eymericum, d. l. Part. n. 197. Comm. 48. it. n. 198. et 200. nec non Phil. a Limborch, Historiâ Inquisit. l. 4. c. 35. et 36. At Relapsi in fautoriam haeresis, sunt qui post abiuratam fautoriam in eam relabuntur: hi an tradendi sint Curiae saeculari, ultimô quoque suppliciô afficiendi, iura non loquuntur clare; ideoque quidam tutius credunt, in tali casu Pontificem, aut Generalis Romanae Inquisitionis Senatum consulere. Vide eund. l. 3. c. 12. ut et supra aliquid, ubi de Fautoribus Haereticorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Inquisition Médiévale — L’Inquisition médiévale est un tribunal ecclésiastique d exception chargé de lutter contre les hérésies. Elle est introduite devant les tribunaux ecclésiastiques par le pape Innocent III en 1199[1] et atteint son apogée lors de la répression du… …   Wikipédia en Français

  • Inquisition medievale — Inquisition médiévale L’Inquisition médiévale est un tribunal ecclésiastique d exception chargé de lutter contre les hérésies. Elle est introduite devant les tribunaux ecclésiastiques par le pape Innocent III en 1199[1] et atteint son apogée lors …   Wikipédia en Français

  • Inquisition médiévale — L’Inquisition médiévale est un tribunal ecclésiastique d exception chargé de lutter contre les hérésies. Elle est introduite devant les tribunaux ecclésiastiques par le pape Innocent III en 1199[1] et atteint son apogée lors de la répression du… …   Wikipédia en Français

  • Inquisition — (lat., »Untersuchung«, Inquisitio haereticae pravitatis, Ketzergericht, auch Sanctum Officium), das Glaubensgericht, das die römische Hierarchie zur Aufsuchung und Vertilgung der Ketzer ins Leben gerufen hat. Schon unter den Kaisern Theodosius d …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • GIDEON — de tribu Manassis, quintus Iudex Istaelis, praefuit per An. 40. Postquam enim, mortuo Baraco, Israelitae in idoloatriam relapsi, per septennium integrum sub iugo Midianitarum gemuisient, missus est illis vindex et liberator Gedeon, qui quo pacto… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PERSONA — I. PERSONA Graecis πρόσωπον, apud horum vetustissimos, non ἀξίωμα vel ἀξιωματικὸν, dignitatem, vel bominem in dignitate constitutum, signi ficavit, ut quidem voluit Ios. Scaliger, qui Decanos Astrorum πρόσωπα propterea dictos contendit; Sed… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SAMARRA vestitus damnati — a tribunali Inquisitionis in Communione Romana. Et quidem, quibus est supplicium ignis destinatum, quales sunt confessi, et Impoenirentes, vel Negativi, it. Relapsi, illi induuntur veste vel saccô, seu veste scapulari, quam aliqui Sambenito, alii …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ИНКВИЗИЦИЯ — [лат. inquisitio розыск, расследование], судебный институт Римско католической Церкви, занимавшийся выявлением и искоренением ересей, расследованием деяний, к рые с католич. т. зр. считались преступлениями против веры и нравственности, а также… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”